Evangelium Secundum Lucam*

Caput 17: Versus 7

Quis autem,etc. Servus arans aut pascens doctor est Ecclesiae, de quo dicitur:Nemomittens manum ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regnoLuc. 9.Dei. Et Dominus Petro dicit:Pasce oves measJoan. 21.. Qui servus de agro regreditur, cum intermisso opere praedicandi, quasi ad curiam conscientiae rediens sua dicta vel facta pertractat, cui Dominus non statim jubet ab hac vita transire, et aeterna quiete refoveri, sed domi parare quod coenet, id est post laborem apertae locutionis, humilitatem propriae conversationis exhibere, in tali enim conscientia Deus coenat.
(* Traductions européennes)